- TYRO
- I.TYROaliis Tiro, Graece νέος ςτρατιώτης, πρωτόπειρος, novus miles, an a τείρομαι, etiam de Adolescentibu, ad forensia studia se praeparantibus, apud Plinium et Quintilianum reperitur Instit. Orat. l. 12. c. 6. Erat autem apud Romanos Tyrocinii annus 17. aetatis, quô praetextâ depositâ virilem sumebant Togam, teste Macrobiô, l. 1. Saturn. c. 6. Dicebatur eadem libera, quod omnis honesta libertas, quae aliorum esset civium, iis concederetur: unde et dies mutatae vestis, quae incidere solebat in d. 16. Kal. April. Liberia in Fastis appellatur. Allusit huc Ovidius, l. 4. Tristium, El. 10. v. 27.Interea tacitô passu labentibus annisLiberior fratri sumpta mihique Toga est.Quia vero coloris erat candidi, ob id et pura dicebatur. Cicero, l. 9. Ep. ult. ad Attic. Volo Ciceroni meo Tagam puram dare. Cum illa recica dabatur Tunica, qua de re Plinius, l. 8. c. 48. Ea (Tanaquil) prima texuit rectam Tunicam, quales cum Toga pura Tyroni induuntur et novae Nuptae. Ritus sollennis erat, ut in Toga hac sumenda denatium in aedem Iuventuris deferrent; cuius origiriem Halicarnassaeus tradit l. 4. Scribit L. Piso Annalium primo, voluisse cum et urbanae multitudinis scire numerum, tum nascentium, tummorientium, tunt eorum τῶ ἐις ἄνδρας ἐγγραφομένων, qui virilem Togam sumerent, statuisseque quanti pretii nummos pro singulit inferre deberent Cognati: in ararium Ilithyae pro nascentibus, in Veneris ararium in luco situm, quam Libitinam appellant, pro defunctis; in Iuventutis, pro virilem Togam sumentibus. Unde poterat hosse annis singulis, quantus esset in universum numerus civium, tum quam multi ex bis essent per atatem militiae idonei. Est et alter ritus apud Festum Pompeium, et Suetonium, Aug. c. 94. nbi hic, Sumenti, inquit, virilem Togam, tunica lati clavi resuta ex utraque parte ad pedes decidit. Sed de Tunica iam visum. Porro induebantur virili Togâ, Diis praesentibus, h. e. aste altaria, uti docet Sext. Propertius, l. 4. El. 1. v. 131.Mox, ubi bulla rudi demissa est aurea collo,Matris et ante Deos libera sumpta Toga est.Sic deducebantur a Patribus suis naturalibus vel adoptivis, eôdem die in Forum, et civibus, Senatoribus praesertim, commendabantur, comitante totô clientum numerô. Claudius tamen Princeps, Togae virilis sumptae die, non in Forum, ut mos erat, sed in Capitolium deductus est; quod proin, ut insolens, in eo notat Suetonius, in Claudio, c. 2. Congiarium Populo, militi donativum proponebant, ut de Nerone habet Suetonins, c. 7. et Tacitus, l. 3. Annal. c. 29. Inde ad Capitolium deducebantur, Val Max. l. 5. c. 4. tit. 4. et Senatui commendabantur, cuius rei clara sunt argumenta, apud Livium, Decad. 5. l. 5. adsin. Filium postremo Nicomeden Senatuis commendavit, alibique: Et habetur elegans eommendationis form ula apud Sueton. Aug. c. 56. Numquam filios suas Populo commendavit, ut non adiceret, si merebuntur. Pulchre de eodem ritu Claudianus Consulat. Ul. Honorii, v. 72.——— Tecum praelarga vocavitDitandas ad dona tribus fulgenia, tecumCollccti trabeatus adit delubra Senatus,Romano puerum gaudens offerre savori etc.Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 32. Ab eo tempore sub Custodibus erant. Isid. l. 9. c. 8. Romanae militiae inos fuit, puberes primo exerceri armis; Nam decimô sextô annô Tyrones militabant, quô etiam solo sub Custodibus agebam. Dicebantur autem Custodes, qui in saltatione Pytrhica aliisque militiae praeludiis Tyranes exercehant; alias Campidoctores, Graecis Ο῾πλοδιδακταὶ, Item Magistri et Monitores nuncupati, de quibus supra passim, et plura apud praefatum Dempsterum, l. eôdem, c. 25. Tandem arma sumpturi in iusiurandum adigebantur, Isidor. ubi supra, Tirones dicti, qui antequam sacramento probati sint, milites non sunt: et in exercitu Velites prino erant, donec praecedente aetate et belli usu, in Hastatos, Principes, Triarios adlegerentur, Ioh. Rosin. l. 10. c. etc. Infimus certo gradus Tironum eras militiam auspicantium et caligarorum, quibus omnis fere incumbebant militiâ munia; ut quorum operâ in multis utebantur Tribuni et Centuriones plane in modum servorum, quem admodum ipsi queruntur, apud Tacitum, l. 1. Annal. Iidem Munifices hinc dicebantur, quibus oppositi Beneficiarii vacationem huiusmodi munerum habentes. Exigebatur autem in Tironum dilectu proceritas, ita ut lenos, vel certe quinos pedes et denas uncias habere probarentur, teste Vegetiô, l. 1. c. 5. Nec multo aliter Imperatores Valentimanus et Valens, qui in tit. Codicis Theodos. de Tiron. dilectum haberi iubent in quinque pedibus et septem unciis usualibus. Vide supra quoque voce Incomma etc. Apud Athenienses civium filii, postquam intra annum aetatis septimum, κοινῷ γραμματείῳ apud τοὺς φρατορας inscripti essent; Epheborum albo illati sunt annô aetat. 18. quod utrumque factum Aparuriorum die, quae Κουρεῶτις dicebatur, et epuli τοῖς φράτορσιν dari soliti interventu. Bienniô postea inscribebantur Lexiarchico, a quo tempore erant sui iuris, mittique ad negotia poterant. Hesychius, Ληξιαρχεῖον, γραμματεῖον εἰς ὃ τοὺς νέους ενέγραφον. Hoc enim vocabant Graeci Scriptores ἐγγράφεςθαι εἰς ἄνδρας, quia tunc in viros transcribebantur. Quô factô, iusiurandum in aede Agrauli concipiebant, de quo supra, in voce Ephebus. Erant vero Ephebi, antequam in viros transcriberentur, per biennium, Custodes publice constituti in Atticae regionis φυλακτηρίοις: post annum vero 20. in aciem educebantur, aut peregre extra terram Atticam mittebantur, uti prolixe docet Sam. Petitus, Comment. in LL. Atticas l. 2. tit. 4. Et quidem, ut quilibet Tyra ab anno 18. usque ad 20. posset περιπολεῖν, i. e. urbana et suburbana castella custodire, adeoque intra terrae Atticae fines militiâ pro aetate defungi, accipiebat a Populo pro contione seutum 80 hastam, Aristor. de Athen. Rep. nominaque eorum inscribeb antur albo, annotatô annô, per Archontis, qui Fastos signabat, adscriptum nomen; adscriptô quoque Eponymi illius nomine, quô primum Custodes erant publice; Quod ideo fiebat, ut, cum Atheniensium unumquemque militate opotreret, ab anno 18. usque ad 40. stipendiorum numerus rite initi posset. Postquam dein Lexiarchico iaminscripti in aciem educerentur, collocahantur in partibus illis exercitus, in quibus minus periculi erat, neque cum veteranis pugnabant militibus, sed εν τοῖς μέρεσι τοῖς ἀκινδιυν´οις, unde pugna illa Τερτρεία proprie suit vocata, Suid. Vide iterum Petitum, Op. praefatô, l. 8. tit. 1. ut de Lacedaemoniis verbum addam, Tirones illis, non in Forum, sed in agrum, deduci consuevisse, docet Trogi abbreviator, l. 3 ac. 3. uhi alludens ad morem Romanorum, Pueros, ait, puberes non in forum, sed in agrum deduci praecepit. Apud Recentiores, Tyro itidem milesdicitur, qui militiae cingulô recens decoratus est, necdum in bellis vel torneamentis (quae et ipsa Turocinia dicta) sese exercuit, actyrocinium suum posuit. item qui in arenam descendit, ac duellô pugnare paratus est, Campio, aliter dictus, ut videre est apud Matth. Parisium, non unô locô, et apud Arnoldum Lubec. l. 2. c. 15. Sed et Tyrones in Palatio appellat Auctor Vitae S Pelagii, Nobiles Aulicos, qui, Principis ministerio destinati, Militares Regis pueri, et Regalibas annonis nutriti, dicuntur Eulogio, in Memor. S. S. l. 2. c. 13. apud Car. du Fresne, Glossario. De Tyronibus Academicis et Tyrociniorum depositione. quae ex Romanorum Veter. Virilem Togam sumendi ritu originem traxisse videtur, diximus retro variis in locis, praecipue ubi de Depositione. Vide quoque voce Apprenticii, item Area, Neoptolemus.II.TYROvirgo Thestaliae, Salmonei et Aleidices silia, quam noverca Sidero (quam Alcidice Alci filiâ defunctâ in uxorem duxerat Salmoneus) male admodum ac duriter excepit. Ceterum cum Tyro Enipei fluv. amore flagraret, atque ad illius fluenta continenter accedens propter amnem conqueri minime desineret, Neptunus interim sumptâ Enipei formâ cum ipsa concubuit. Haec autem cum geminos clanculum peperislet, illos exposuit. Iacentibus autem pueris, et equariis pastoribus praetereuntibus, equarum una, quum infantium alterum ungulâ casu quôdam tetigislet, faciei partem lividulam reddidit. Tum equarius infantes ambos suscepit alendos, et cui lividula reddita erat faciei pars, Peliam nominavit, quasi Lividum dixeris, alterum vero Neleum, qui cum ad iustam integramque aeratem pervenissent, matre suâ et eius novercâ agnitâ, quum matrem ab illa male affectam comperislent, in illam impetum fecerunt, et quam vis in Iunonis templum confugisset. Pelias tamen eam super aram ipsam iugulavit. Cretheus postea Salmonei frater Tyronem neptem cepit uxorem, ex qua nati sunt illi filii Aeson, Amythaon et Pheres. Apollod. Bibl. 1. Diodor. Sic. l. 4. Tzetzes in Lycophr. et alii. Propert. l. 2. El. 28. v. 51.Vobiscum est Iope, vobiscum est candida Tyro.Idem, l. 1. El. 13. v. 21.Non sic Aemonio Salmonida mistus EnipeoTaenarius factli pressit amore Deus.Idem, l. 3. Eleg. 18. v. 13.Testis Thessalico flagrans Salmonis Enipeo,Quae voluit liquido tota subire Deô.Orid. in Ep. Herus, 19. Heroid. v. 131.Si neque Amymone, nec laudatissima formaCriminis est, Tyro, fabula vana tui.Idem, l. 3. Amor. El. 6. v. 43.Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,Cedere iussit aquam: iussa recedit aqua.Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.